라틴어 문장 검색

unde et sacrilegus dicitur, qui sacra legit, id est furatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 214)
itaque mortem sibi uterque conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:10)
itaque Clodius a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:6)
ut fides igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa ea nata esse dicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 157:1)
Atque haec differentia naturarum tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius [in eadem causa] non debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:1)
Nam qui eorum cuipiam, qui una latrocinantur, furatur aliquid aut eripit, is sibi ne in latrocinio quidem relinquit locum, ille autem, qui archipirata dicitur, nisi aequabiliter praedam dispertiat, aut interficiatur a sociis aut relinquatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:2)
Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:4)
Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 104:3)
iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 104:3)
nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:5)
neque incolumis Caesare vivo fui, nisi postea quam illud conscivi facinus, neque usquam exsul esse possum, dum servire et pati contumelias peius odero malis omnibus aliis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 7:3)
discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
mortem mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 4:2)
num furatum domum P. Fabi noctu venerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 3:5)
num luce furatum venerunt et se telo defenderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION