라틴어 문장 검색

Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 28장1)
Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장4)
Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 32장5)
et fit magna strages in mense iunio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:3)
et mense iunio Goffridus comes comprehendit Castanetum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1064 20:2)
Goffridus comes obsedit Montem Pillosum, et comprehendit eum in mense iunio.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1068 22:1)
Et mense iunio intravit Robertus gloriosus in Panormum, et fugavit Saracenos ab ea, et fecit triumphum magnum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1072 26:2)
Et amicatus est cum Gregorio Papa in mense iunio, et confirmata fuit ab illo omnis terra, quam habebat Robertus Dux in Apulia, Calabria, et Sicilia.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1080 31:3)
ordinibus variis per nubila texitur ales littera pennarumque notis conscribitur aër.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:317)
Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 21:6)
Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:3)
Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 18:4)
nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 24:5)
Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus6 Iuli Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est aestimatio terrae 7 vinealis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:1)
Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION