라틴어 문장 검색

adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 323:1)
quid illis nos, patres conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 325:2)
itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 483:1)
forte ita accidit ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret, et quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 57:1)
quid cessatis, Quirites, vosque patres conscripti, arma capere deis ducibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 67:1)
fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum missis, quia qui non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 160:1)
patres conscripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id iam deum benignitate ac virtute militum ad finem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 195:1)
post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus, quoniam auctores defectionis inquit, meritas poenas et ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 293:2)
quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 136:1)
movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent fore potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 141:1)
non ita inquit, patres conscripti, vestrae maiestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 538:1)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 444:2)
suum quisque habet animum, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:3)
haberetis hodie viginti milia armatorum Canusi fortia fidelia, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION