라틴어 문장 검색

Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 269:2)
adversus consentientes nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 563:2)
ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 325:1)
itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 115:1)
Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:4)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION