라틴어 문장 검색

Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 3:2)
Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 18:2)
Nam et tempestas mira imitatione descripta est (versus utriusque qui volet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 13:2)
Haec autem ratio fuit non aequandi omnia quae ab auctore transcripsit, quod in omni operis sui parte alicuius Homerici loci imitationem volebat inserere, nec tamen humanis viribus illam divinitatem ubique poterat aequare, ut in illo loco quem volo omnium nostrum iudicio in commune pensari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 33:1)
Adeo autem Virgilio Homeri dulcis imitatio est, ut et in versibus vitia quae a nonnullis inperite reprehenduntur imitatus sit, eos dico quos Graeci vocant ἀκεφάλους λαγαροὺς ὑπερκαταληκτικούς, quos hic quoque Homericum stilum adprobans non refugit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 1:1)
Ita in omni opere Maronis Homerica lucet imitatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 5:3)
Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:1)
quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
et certatim haec omnis imitatio lacessivit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:2)
nimia etenim ira est quae pietatis non habet considerationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
quod scimus a Iunone esse perfectum, contra quam oblique loquitur propter considerationem mariti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2482)
acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
ideo autem etiam in domibus tendebantur aulaea, ut imitatio tentoriorum fieret, sub quibus bellantes semper habitavere maiores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6975)
sed 'animos viriles' ait parentum consideratione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3422)
sane sciendum sacrificantes diis omnibus caput velare consuetos ob hoc, ne se inter religionem aliquid vagis offerret obtutibus, excepto tantum Saturno, ne numinis imitatio esse videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4076)

SEARCH

MENU NAVIGATION