라틴어 문장 검색

Ille gravi subito devinctus vulnere habenas Misit equi, lapsusque in humum defluxit et armis Reddidit aeratis sonitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 10:3)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
aut sicut quidam tradunt furor impius intus non in aede Iani, sed in alia in foro Augusti introeuntibus ad sinistram, fuit bellum pictum et furor sedens super arma devinctus eo habitu quo poeta dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2946)
praeterea Vulcanum uxorium fuisse testatur et ipse Vergilius dicens tum pater aeterno fatur devinctus amore, et Statius ubi Martem Venus adloquitur, ut at non eadem Vulcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3739)
devinctus hoc sermone ostendit eum posse cuncta concedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3941)
virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:2)
Nec enim in constituentibus rem publicam nec in bella gerentibus nec in impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 1:2)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
Octavio conlega, qui devinctus erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam referes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:2)
Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio legis devinxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:5)
duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciret voluptate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:4)
At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:2)
Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:6)
nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, gravissimeque et verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION