라틴어 문장 검색

Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 3:1)
Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:2)
siquidem medicinae atque divinationum consociatae sunt disciplinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 5:2)
simulachrum enim aureum specie inberbi instat dextera elevata cum flagro in aurigae modum, laeva tenet fulmen et spicas, quae cuncta Iovis solisque consociatam potentiam monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 12:2)
Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
Cererem quia propter raptum filiae nuptias exsecratur, vel ex quo Iovi nupta praelata Iunone repudiata est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5814)
"Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque vivendi genere versatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:2)
specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:4)
quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:4)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et consociata cum altera perveniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:2)
itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:6)
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu quantum possumus prohibeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION