라틴어 문장 검색

nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:4)
ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 231:4)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:2)
Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:4)
doces me, quomodo inter se acutae ac graves consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:2)
fac potius, quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:3)
Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:5)
cui bacchor furens?
(세네카, 아가멤논 13:7)
"bacchari uolo."
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 26:4)
vos autem de viro, quo 1 loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum vestram veterem consonate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 25:2)
tecum similes iunctaeque Camenae, Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras et sociam doctis haurimus ab amnibus undam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam119)
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras libamenta tuli.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis67)
et colla rotat novisque late bacchatur spatiis viamque replet, tunc sic virgineo profatur ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana34)
"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)

SEARCH

MENU NAVIGATION