라틴어 문장 검색

sed contingit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam non eadem ex voce non dissona accipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 226:6)
nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata, sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 227:4)
ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 231:4)
"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:1)
doces me, quomodo inter se acutae ac graves consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:2)
fac potius, quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:3)
Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:5)
deiectus fluminum et ex uno fonte in occidentem orientemque diffusi amnes et summis cacuminibus nemora nutantia et tantum silvarum cum suis animalibus aviumque concentu dissono ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 103:3)
Quam diu quidem passim vagamur non ducem secuti sed fremitum et clamorem dissonum in diversa vocantium, conteretur vita inter errores brevis, etiam si dies noctesque bonae menti laboremus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 3:1)
attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis erubescentibus malis, acclamantibus bonis reclamantibus nullis collegam sibi consecravere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 4:2)
vos autem de viro, quo 1 loquimur, si novam sententiam meam sequimini, secundum vestram veterem consonate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 25:2)
tunc sparsa ac dissona moles in corpus vultumque coit et rege sub uno disposita est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권185)
hic ubi Pierias exercet Pollius artes, seu volvit monitus, quos dat Gargettius auctor, seu nostram quatit ille chelyn seu dissona nectit carmina sive minax ultorem stringit iambon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis45)
"tunc omnis in astris consonet arcana volucris bona murmura lingua, si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum alitibus praetexe diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권181)
Arcades hi, gens una viris, sed dissona cultu scinditur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권133)

SEARCH

MENU NAVIGATION