라틴어 문장 검색

ac, si in aliquo amicus ipse per imperitiam novitatemque publicae conversationis videbitur minus efficax, vos hoc potius aspicite, quid absentis causa, non quid praesentis persona mereatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Theoplasto salutem 1:3)
si minus institutum, propter imperitiam creditur inridendus:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:3)
et cum aliqui super hoc errore pervicaciter controversarentur (idiotarum siquidem est, sicut facile convinci, ita difficile compesci), con- stanter asserui, si eloquentibus amicis numquam agnitio contemplativa proveniat, esse asperum utcumque, tolerabile tamen, quia praevaleant ingenia sua, coram quibus imperitia civica peregrinatur, ad remotarum desideria provinciarum stilo adminiculante porrigere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:2)
Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:4)
haec victoria tribunorum plebisque prope in haud salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos facta ut iidem tribuni reficerentur, et quo sua minus cupiditas emineret, consules quoque continuarent magistratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 708:1)
omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 129:1)
Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION