라틴어 문장 검색

ac si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur penetratio dimensionum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:19)
Etenim in omni sive simplici protrusione sive volatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:28)
etiam in saporibus (neque enim idem sapor pyri immaturi, et ejusdem compressi ac subacti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:8)
Cum enim verissime dictum sit adulatorum principem, quocum caeteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi profecto amator, aliquid amplius est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:13)
Quicquid denique populum offendit, simulque eos in caussa communi unit et conspirare facit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 13:4)
Saepenumero mirum est visu quantum advocatorum audacia apud iudices valeat, ubi contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos comprimere et humiles erigere deberent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:10)
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: " Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
(불가타 성경, 아모스서, 7장10)
Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장3)
Rapidos, rector, comprime fluctus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 46:1)
Uidesne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:13)
Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:5)
Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt;
(카이사르, 내란기, 3권 46:6)
Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent.
(카이사르, 내란기, 3권 65:3)
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 10장3)
Nam superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION