라틴어 문장 검색

Eo autem consilio hoc moliebantur ut rebellionem suam obvelerant, sicque princeps titulare et pictum quoddam caput rebellionis fieret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:4)
At ne auditu quidem cognitum erat tantas rebelliones tam parca sanguinis per gladium iustitiae missione expiatas fuisse, quam fuerunt duae illae insignes rebelliones, Exoniae et prope Grenovicum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:9)
Metuebat enim ne bellum e Scotia, rebellio illa ex Cornubia, et coniuratio Perkini eiusque sequacium simul in eum ingruerent, satis gnarus periculosam esse eam monarchiae triplicitatem, cum bellum externum, rebellio intestina, et competitor titularis simul impenderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:2)
Itaque tam recenti et inexpectato periculo expergefactus, animo volvebat quibus modis tam rebellionis praeteritae participes et fautores eradicaret, suam similium periculorum semina in futurum extingueret, simulque hominum male erga res suas animatorum receptacula omnia et refugia, ubi rebellionibus suis paulo post vivificandis incubant, amoveret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:6)
Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION