라틴어 문장 검색

Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta conformatione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 114:3)
Sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 116:3)
Nunc fit illud Catonis certius, nec temporis unius nec hominis esse constitutionem rei publicae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:2)
526M Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere firma mansisset lex illa tota sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 84:1)
sed nihil necesse erat eadem omnis, illud necesse me ad te scribere quid sentirem tota de constitutione huius belli et quo iudicio essem quaque sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:5)
hanc enim esse regulam totius philosophiae, constitutionem veri falsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:3)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
Hanc inaequalitatem corrigunt Astronomi ut ex veriore Tempore mensurent motus caelestes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:3)
Aptantur autem Propositiones a nobis demonstratae ad veram constitutionem Terrae, quatenus Rotae eundo in ejus circulis maximis describunt motu clavorum Cycloides extra globum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 40:1)
manifestum est quod ex attractionibus in corpus maximum, nulla prorsus orietur mutatio motus attractorum inter se, nisi vel ex attractionum acceleratricum inaequalitate, vel ex inclinatione linearum ad invicem, secundum quas attractiones fiunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 41:4)
proportionis inaequalitas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 43:4)
Nam si vis acceleratrix, aequaliter & secundum lineas parallelas agendo, nil perturbat motus inter se, necesse est ut ex actionis inaequalitate perturbatio oriatur, majorq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 44:4)
sit vel minor pro majore vel minore inaequalitate.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 44:5)
Et haec perturbatio addita perturbationi, quae ex linearum inclinatione & inaequalitate oritur, majorem reddet perturbationem totam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 44:7)
Ob diuturnitatem vero temporis quo velocitas progressus vel tarditas regressus continuatur, fit haec inaequalitas longe maxima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION