라틴어 문장 검색

nam quae motu animi et perturbatione facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non habent, in liberis disceptationibus habere possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 3:1)
rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futu- rumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 4:1)
atque haec fere est partitio consultationum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 1:1)
Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione versatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 2:7)
ex rationis autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:1)
Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:10)
Ita- que in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio extrema est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:13)
exsistet illa disceptatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 2:7)
Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 3:4)
aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:2)
Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex in- veniendi locis coiciantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 3:1)
C. Illud equidem quod iam unum restare video, quale sit, cum disceptatio versatur in scriptis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:1)
Sed neque his contentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre illis audeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 59:1)
iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 25:2)
Cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 222:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION