라틴어 문장 검색

Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii, nisi corporum rerumque ratione comperta, non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 12:3)
At si continuatur febris, neque levior umquam fit, et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 4:3)
Et in hoc igitur a Celso dissensio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis,censet et exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus id administrari possit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 24:1)
cuius quam regionem spectare debeant vineae, vetus est dissensio, Saserna maxime probante solis ortum, mox deinde meridiem, tum occasum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:2)
At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장1)
nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장2)
simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et adventu legionis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장2)
Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad integram consultationem petivisset, adiunxit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장1)
Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus ditis et imbellis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장1)
C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, ventitare ad eum nuntios et consultationes non frustra ratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장1)
nostra quoque civitas, donec erravit, donec se partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:1)
si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 3:1)
nostris illi dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:2)
deinde orta dissensio est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem comparavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:1)
sic ille consensionis globus huius unius dissensione disiectus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION