라틴어 문장 검색

Et filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos; cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi mutuis concidere vulneribus.
그러자 암몬 자손들과 모압이 세이르 산 주민들에게 맞서 일어나, 그들을 완전히 전멸시켰다. 암몬 자손들과 모압은 세이르 산 주민들을 다 죽인 다음, 이번에는 동료들끼리 서로 쳐 죽였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 20장23)
Corruitque Iuda coram Israel et fugit in tabernacula sua.
유다군은 이스라엘군에게 패배하여 저마다 자기 천막으로 도망쳤다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장22)
En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
우리 조상들이 칼에 맞아 쓰러지고, 우리 아들딸들과 아내들이 잡혀간 것은 바로 그 때문이오. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장9)
Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini.
다음 날 아침 히즈키야 임금은 일찍 일어나서 성읍의 대신들을 불러 모아 주님의 집으로 올라갔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장20)
Mittebat autem Dominus, Deus patrum suorum, ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
주 그들 조상들의 하느님께서는 당신 백성과 당신의 처소를 불쌍히 여기셨으므로, 당신의 사자들을 줄곧 그들에게 보내셨다. (불가타 성경, 역대기 하권, 36장15)
Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
그들은 제자리에 선 채, 하루의 사분의 일은 주 저희 하느님의 율법서를 읽고, 또 사분의 일은 죄를 고백하고 주 저희 하느님께 경배하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 9장3)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: " Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ". Sic faciebat Iob cunctis diebus.
그 뒤에 알렉산드로스는 앓아 눕게 되자 죽음이 닥친 것을 알고는, (불가타 성경, 욥기, 1장5)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ".
그런데 사막 건너편에서 큰 바람이 불어와 그 집 네 모서리를 치자, 자제분들 위로 집이 무너져 내려 모두 죽었습니다. 저 혼자만 살아남아 이렇게 소식을 전해 드립니다.” (불가타 성경, 욥기, 1장19)
Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
그러자 욥이 일어나 겉옷을 찢고 머리를 깎았다. 그리고 땅에 엎드려 (불가타 성경, 욥기, 1장20)
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
누우면 ‘언제나 일어나려나?’ 생각하지만 저녁은 깊어 가고 새벽까지 뒤척거리기만 한다네. (불가타 성경, 욥기, 7장4)
tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
그러나 자네가 하느님을 찾고 전능하신 분께 자비를 구한다면, (불가타 성경, 욥기, 8장5)
Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget.
제집에 의지하지만 서 있지 못하고 그것을 붙들지만 지탱하지 못한다네. (불가타 성경, 욥기, 8장15)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer.
자네 생애는 대낮보다 밝게 일어서고 어둡더라도 아침처럼 될 것일세. (불가타 성경, 욥기, 11장17)
sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.
사람도 누우면 일어서지 못하고 하늘이 다할 때까지 일어나지도, 잠에서 깨어나지도 못합니다. (불가타 성경, 욥기, 14장12)
Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum.
하늘은 그의 죄악을 드러내고 땅은 그를 거슬러 일어선다네. (불가타 성경, 욥기, 20장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION