라틴어 문장 검색

ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 8:2)
neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 227:1)
non enim rerum modo sed etiam verborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit, sed durat prope in infinitum, et in actionibus prius audiendi patientia quam memoriae fides deficit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:4)
quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, confirmatque memoriam illud tempus, quod esse in causa solet oblivionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:2)
non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor laudis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 14:3)
Ex hoc autem rerum ordo sedesque contexitur et unitas vitae per rectum itura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:6)
inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:3)
totus his contexitur liber.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 18:2)
optime autem epilogum defensioni contexet;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 7:6)
Deinde nihil habet in se utile nec acuit animum ad res bellicas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 52:1)
Tibi insanabilis animus et sceleribus scelera contexens, et iam non causis, quae numquam malo defuturae sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa peccare, perbibisti nequitiam et ita visceribus immiscuisti, ut nisi cum ipsis exire non possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 94:1)
tunc vulnificos acuit dentes aper et toto est spumeus ore;
(세네카, 파이드라 4:37)
hic se illa moles acuit atque iras parat.
(세네카, 파이드라 15:26)
te mea Musa illis semper contexeret armis, et sumpta et posita pace fidele caput:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 113)

SEARCH

MENU NAVIGATION