라틴어 문장 검색

quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:2)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 155:5)
atque providendum ut, si sensu non pugnant, comprehensione dissentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 140:2)
agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:2)
corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 120:3)
est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis sermone et epistolis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica, similibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:3)
eius observatio verbis est singulis et contextis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:2)
itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 324:2)
neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio, ut versum facientes totum decursum non sex vel quinque partes, ex quibus constat versus, aspiciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 372:1)
altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 378:3)
diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi veremur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 259:1)
ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 7:2)
dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:1)
ut enim illa in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister , ., multa membra (sensus enim sunt alii atque alii), sed unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION