라틴어 문장 검색

nam nec ipse meorum lusibus nec illi studiis meis obstrepunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:2)
intravi, conticuerunt;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 2:2)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
Atque adeo permitte mihi sic apud te tamquam ibi, sic peracta re tamquam adhuc integra rationem iudicii mei reddere, quaeque tunc carptim multis obstrepentibus dixi, nunc per otium iungere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 16:1)
obturbatur obstrepitur, adeo quidem ut diceret:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 19:4)
iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur omnia, iam vigiles conticuere canes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권338)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)
est nemus arboribus densum, secretus ab omni voce locus, si non obstreperetur aquis, hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권7)
cessat opus, vacuae conticuere molae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권215)
Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:2)
Conticuere undae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 56:2)
altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque vulnere tota est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:6)
Vive, ait haec potiere tuo - et, non ausa parente dicere, conticuit promissaque numine firmat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:9)
Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:6)
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION