라틴어 문장 검색

Nunquam etenim genus, nisi per aliquam speciem suam, esse contingit, vel ullatenus animal fuit, antequam rationale vel irrationale fuerit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:2)
Nonnullos autem aliud velle contingit, quod non sufficiunt adimplere, quod etiam si possunt, non ita, ut oportet, perficere sciunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:5)
Sic et in divinis contingit personis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:17)
materia aerei sigilli est materia ex aere, vel materiatum ex aere est materia aerei sigilli, sicut et in divinis contingit personis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:14)
Saepe namque contingit, ut aliquem odientes, et ab eo quoquo modo nos deliberare volentes, optemus eum ad coelestia jam transferri, et superna illa gloria frui:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:24)
quo melius ei contingere nil potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:25)
Nil autem cum aliquo ita ut secum idem vel unum potest, nec ita alii concordare, ut sibi cum a seipso nihil dissimile sit. Ad unum itaque cuncta spectare ac referri convenit, ut quod rerum diversitate agitur, una ratione concorditer administretur, modo quem in omnibus oportet servato.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:8)
Quam honestum vero sit ac salubre, omnia ad unum optimum tam rectorem quam conditorem spectare, et cuncta potius ratione quam casu seu fieri, seu regi, nullus est cui propriae ratio non suggerat conscientiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:16)
Quibus quidem objectis id praedicendum arbitror, quod juxta ipsos quoque philosophos, et communis sermonis usum, nunquam potentia cujusque rei accipitur, nisi in his quae ad commodum vel dignitatem ipsius rei spectant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:3)
cum tamen utrumque nonnisi per Deum contingere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:5)
Saepe itaque contigit ut secundum legis sanctionem judex debeat aliquem punire, qui tamen nequaquam pro meritis suis debeat ab eo puniri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:7)
Puto et ex his quae dicta sunt facile refelli posse quod de providentia Dei vel ejus voluntate circa creaturas objici posse videtur, ut eum ipse videlicet sine his quae ab aeterno in se habent, non esse potuerit, quia non convenerit, non tamen ponamus res quae provisae sunt, vel quas esse voluit, ideo non potuisse non esse, hoc est ex necessitate eas contigisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:1)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Sicut ergo sol, cum ex calore ejus aliqua calefieri contingit, nulla hinc in ipso vel in calore ejus mutatio fit, quamvis res inde calefacta sit mutata:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:9)
Nihil quippe nisi ex divinae dispositionis ordinatione contingere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION