라틴어 문장 검색

Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:4)
In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:20)
Iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:4)
nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:7)
nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:24)
nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:11)
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et manus una regit quanto vis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:12)
inde minutatim retro contorquet et aufert luciferam partem glomeraminis atque pilai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:7)
At pater omnipotens densa inter nubila telum Contorsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 18:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Thebanam qualis Agaven Impulit, aut saevi contorsit tela Lycurgi Eumenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:31)
remum contorsit in hostem Alter:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:25)
Absorpsit penitus rupes, ac tecta ferarum Detulit, atque ipsas hausit, subitisque frementes Vorticibus contorsit aquas et repulit aestus Fortior Oceani.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:60)
Frangitur armatum colliso pectore pectus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:41)
Galeas et scuta virorum Pilaque contorsit violento spiritus actu, Intentusque tulit magni per inania coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION