라틴어 문장 검색

"Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:5)
"nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo."
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:8)
Pacis auctor, ultor litis,
(ARCHIPOETA, II82)
et Iuthitham, Karoli regis filiam, quam a patre suo acceperat, iuxta se in regali solio sine aliqua suorum nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae, contra perversam illius gentis consuetudinem, sedere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:3)
Quam controversiam, immo infamiam, de quadam pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae perhibent;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:5)
cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 49 52:4)
Qui maxima, excepto illo dolore, perturbatione et controversia suorum, qui nullum aut parvum voluntarie pro communi regni necessitate vellent subire laborem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:11)
Omitto enim LXX, de quorum vel consilii vel spiritus maiore concordia quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:6)
Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:1)
Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 7:1)
Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut qui stipulatus erat, condemnabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IV 3:8)
petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 9:1)
Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 11:1)
De genere controversiae quod Graece ἄπορον appellatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 1:1)
Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION