라틴어 문장 검색

In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:143)
hoc ergo in tegumento per hanc scissuram depingitur, quod in solius hominis vitiosis insultibus, mea pudoris ornamenta scissionis contumelias patiuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:4)
Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:4)
Rex, hac inquietatus infamia, totaque illius domo turbata, praecepit satellitibus suis se armare et signo totam Hungariam in ultionem hujus facinoris caeterarumque contumeliarum commoveri, et nulli peregrinorum parcere, eo quod foedam rem perpetrassent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:1)
Sin autem aliud egeritis, nec unus quidem vestrum ante faciem ejus suorumque vivere poterit, quia contumeliam et injuriam nimiam in regno ejus exercuistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:10)
Sed nec is Tankradus, ad quem intenditis, hodie manus nostras evadet, nisi vexillum, quod nobis in contumeliam, sibi ad gloriam erexit, a culmine turris jactetis, portasque nobis aperiri faciatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:7)
Sicque ad extremum Tankradi omnem mitigavit iracundiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:9)
Hoc dicto, patriarcha non minus in verba iracundiae erupit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:10)
deinde contumelias, quas recenter nunc in ejus praesentia fecissent, scilicet in palatii sui destructione, in proximi sui mortificatione, in leonis sui occisione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:6)
Et Ihesus filius Sirac dixit, "Ubi fuerit superbia, ibi contumelia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:2)
Et debes vitare iracundiam tam in te quam in alio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:9)
Nam, "Iracundiam quivincit, maximum superat hostem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:10)
Respicere enimnil assuevit iracundia," ut Socrates.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:13)
Nam ut ait Seneca, "Fulmen estubi cum potestate habitat iracundia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:9)
Unde Seneca dixit, "Gravissimaest hominis probi iracundia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION