라틴어 문장 검색

hic cum videret virorum multitudinem sine conubiis posse deperire, a vicinis civitatibus matrimonia postulavit, sed ab eis contemptus celetes se Neptuno, equestri deo, qui et Consus dicitur, editurum proposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6356)
nostra conubia aut quasi Turni cognatus loquitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5971)
aut invidiose retorquet 'nostra conubia', et vult causam omnium esse communem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5972)
quod non procederet, nisi inter eos essent iura conubii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5676)
natam et conubia nostra petentem iniquissimum enim est eum morti opponere, qui tuam adfinitatem exoptat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 421)
"sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:17)
Ius est apud Persas misceri cum matribus, Aegyptiis et Athenis cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:1)
Sequuntur conubia et affinitates, ex quibus etiam plures propinqui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:4)
An vero tibi Romulus ille aut pastores et convenas congregasse aut Sabinorum conubia coniunxisse aut finitimorum vim repressisse eloquentia videtur, non consilio et sapientia singulari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 37:1)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:1)
tantam mihi post consulatum reverentiam praestat, et publicae necessitudinis pignera privatis cumulat officiis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 1:3)
Quis Veneris famulae conubia liber inire Tergaque conplecti verbere secta velit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 715)
"extremis dantur connubia gentibus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권98)

SEARCH

MENU NAVIGATION