라틴어 문장 검색

ut quaeque materia se dabit,ita in celsissimum quemque ramum extendunt, sic, ut summa vitis summam arborem sequatur, id est, ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur, qui cacumen eius spectent, et prout quisque ramus convaluit, vitem accipiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:4)
Nam et commodius enodantur, et refrigerantur, cum alio loco alligatae sunt, minusque laeduntur, ac melius convalescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 27:2)
Cum deinde annis et robore vitis convaluit, traduces in proximam quamque arborem mittendae, easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 30:1)
Nam etsi non emoritur in eiusmodi solo, nunquam tamen convalescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 7:1)
Nam si inversa mergatur, difficulter conprehendet, et cum validius convaluerit, sterilis in perpetuum erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 3:2)
postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:3)
Ita sole pluviisve macerabitur, et quod positum est cito comprehendet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:4)
Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:6)
Antequam nucem deponas, in aqua mulsa nec nimis dulci macerato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:6)
Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:2)
Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:4)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)
Est etiam remedio eum dulci vino tritum serpyllum, et concisa et in aqua macerata scilla.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 3:3)
Deinde interposita hora macerati ervi quattuor libras obiciunt, aliaque potione prohibent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 2:4)
Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION