라틴어 문장 검색

nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:1)
Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 54:3)
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 158:2)
non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:5)
sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem coepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:2)
id enim sit propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:5)
quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:3)
qui cum finem bonorum esse senserint congruere naturae cumque ea convenienter vivere, cum id sit in sapientis situm non officio solum, verum etiam potestate, sequatur necesse est, ut, cuius in potestate summum bonum, in eiusdem vita beata sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:2)
392 10) - ad officium pertinet v. καθήκει - mediocritas officiorum 322 9 officia consolantium 355 14 officiosus dolor 352 15 *ὁμολογουμυένωσ τῆͺ φύσει νῆν = congruere naturae cumque ea convenienter vivere 441 15 *ὁμολογουμένη διάθεσισ = adfectio constans conveniensque 377 25 v. constans, constantia opinatio v. opinio opinio δόξα 332 2 (Epicuri), 308 6 ac passim per libr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.154)
Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes, Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta24)
scilicet ingenium placida mollitur ab arte, et studio mores convenienter eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 115:1)
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis "quandoquidem in partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:3)
Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis (nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus), "quandoquidem coepi, superentur flumina!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:9)
medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION