라틴어 문장 검색

Bonum sane in conversatione et colloquiis familiaribus subinde variare, et sermones circa res praesentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quaestiones cum positivis, iocosa cum seriis immiscere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:7)
Itaque conversationibus apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt, et urbanitati potius student quam virtuti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 1:5)
Attamen huiusmodi homines apud dominos suos saepenumero in summo pretio habentur, siquidem officiosi sunt et susurros fere commutant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:10)
Nam eos qui benignius tractantur impense grates reddet, caeteros imprimis officiosos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:19)
Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장13)
Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscre neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:3)
Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium oblectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장1)
adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 6:1)
pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 4:3)
Officiosaque sedulitas et opella forensisadducit febris et testamenta resignat.
(호라티우스의 첫번째 편지, 073)
sicui praeterea validus male filius in re praeclara sublatus aletur, ne manifestumcaelibis obsequium nudet te, leniter in spemadrepe officiosus, ut et scribare secundusheres et, siquis casus puerum egerit Orco,in vacuom venias:
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장29)
"Horum laborem et conversationem in carne, non carnis, alio tempore, si volueris, explicabo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:114)
alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:12)
In te omnium oculi diriguntur, domus tua et conversatio quasi in specula constituta magistra est publicae disciplinae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:36)
Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION