라틴어 문장 검색

Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Non donum largitur amor, dum pondus amoris Ponderat ipsa dati merces et copia doni;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:7)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Sic flores alii rident uarioque colore Depingit terram florum primeua iuuentus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:11)
[0432] Mamillarum pomula gratiose juventutis maturitatem spondebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:19)
nam ex abundanti copia audiendi fastidita auris elanguet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:63)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
nunc aestatis juventute progreditur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:73)
cumque [0445B] vitae curriculum metas aetatis perficit longiores, homo juventutis meridiatur aestate.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:78)
O rerum omnium mediatrix, nisi vererer mearum quaestionum copia tuae benevolentiae fastidium provocare, alterius meae dubitationis tenebras luci tuae distinctionis exponerem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:4)
Dum stomachum mentis hydropicat ardor habendi, [0465D] Mens potando sitit, et Tantalus alter in istis Ardet aquis, viresque siti dat copia census.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:3)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
- Quomodo, Petro cum exercitu causa pacis obviam duci regresso, plurima juventus prostrata sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 23:2)
In hac itaque intentione et consilio Petrus cum prudentioribus dum satageret, et verbis cautis excusationem suam ordinaret, mille insensatorum hominum juventus, nimiae levitatis et [0397B] durae cervicis, gens indomita et effrenis, sine causa, sine ratione, trans praedictum pontem lapideum ad moenia et portam civitatis in gravi assultu vadunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:5)
quibus mille ejusdem levitatis juventus, trans vada et ipsum pontem concurrentes, ingenti vociferatione et furore in auxilium junguntur, Petrum, ductorem suum haec prohibentem et pacem fieri volentem, cum omnibus sensatis audire recusantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION