라틴어 문장 검색

nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)
nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos bene admordere, qui salinum servo obsignant cum sale.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 311)
Agorastocles Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti opiparas opera tua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 11)
Omnes aut vetulas habes amicas Aut turpes vetulisque foediores.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIX1)
possum Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXII3)
Non audeo quidem, inquit, ad ista, Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum, Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION