라틴어 문장 검색

eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:8)
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:4)
eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, vel conferre manum vel equo praevertere ventos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:23)
Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:16)
- [saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS15)
quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS10)
Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce et sola in sicca secum spatiatur harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:13)
Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor, pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, votaque servati solvent in litore nautae Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:5)
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:17)
pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:14)
Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:24)
- cras foliis nemus multis et alga litus inutili demissa tempestas ab Euro sternet, aquae nisi fallit augur annosa cornix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 172)
sis licet felix, ubicumque mavis, et memor nostri, Galatea, vivas teque nec laevos vetet ire picus nec vaga cornix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 274)
sed Cinarae brevis annos fata dederunt, servatura diu parem cornicis vetulae temporibus Lycen, possent ut iuvenes visere fervidi multo non sine risu dilapsam in cineres facem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 138)

SEARCH

MENU NAVIGATION