라틴어 문장 검색

mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
an passim sequeris corvos testaque lutoque, securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
(페르시우스, 풍자, satire 336)
Sed corneolus fuit, aetatem bene ferebat, niger tanquam corvus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:24)
Nescit quid faciat, crucis offla, corvorum cibaria.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:5)
Adibitis inquit oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:9)
90 P.L.M. Sic contra rerum naturae munera notae corvus maturis frugibus ova refert.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:1)
Cum de fenestra corvus raptum caseum Comesse vellet, celsa residens arbore, Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.2)
O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.3)
Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.7)
Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos, Augurium corvo, laeva cornici omina, Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.8)
Cum circumspectans errore haesisset diu Et perdidisset tempus aliquot milium, Ostendit sese corvus et supervolans Ave usque ingessit.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.4)
si rava, Minervae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 93:6)
si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권335)
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis et medius Crater inter utrumque iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권153)
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)

SEARCH

MENU NAVIGATION