라틴어 문장 검색

Ubi jam bene manipulus is coctus est, ibidem expressus projicitur, et cum eo humore passum pari mensura miscetur, infervetque, donec crassitudinem sordium habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 7:2)
casiae, iridis, cinnamomi, nardi, myrrhae, turis, singulorum p. )-(. I. croci p. )-(. I. z, piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decoquuntur, donec mellis crassitudo his fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 21:2)
quae excipiuntur resina terebinthina, donec emplastri crassitudo ex omnibus fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 94:4)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:10)
Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine foeni graeci mixta, sic, ut his invicem rosa atque intubi succus adjiciatur, dum mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 71:2)
quae simul incoquuntur, dum crassitudo mellis fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:11)
Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, quum pares portiones habent, contritaque ex aceto sunt, ad mellis crassitudinem venerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 2:5)
excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 9:3)
Ad id ipsum spumae nitri p. )-(. I. sandarachae p. )-(. I. uvae taminiae p. )-(. I. simul teruntur, adjiciturque vetus oleum pari portione, atque acetum, donec ei mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 42:7)
Sal ammoniacus,vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic, ut ei paulatim oleum adjiciatur, done crassitudo strigmenti fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 82:4)
quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 7:4)
Quibus, dum teruntur, adjicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 11:4)
quum quodlibet horum aliquis conterit, eique, dum teritur, invicem vinum et oleum murteum adjicit, mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:4)
Ex malo punico dulci succus exprimitur, et ejus sextarius leni igne coquitur, ei mellis crassitudo sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:1)
quorum succus eodem modo quo punici mali, ad mellis crassitudinem coquitur, eademque ratione ei crocum, myrrha, alumen, vinum, mel miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION