라틴어 문장 검색

dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
haec tu conversus ad ortus dic quater et vivo perlue rore manus, tum licet adposita, veluti cratere, camella lac niveum potes purpureamque sapam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권522)
terra rubens crater, pocula fagus erant, verba fuere Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권320)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
Icta viam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 41:11)
Pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:5)
molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:2)
Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:13)
Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:7)
Forte fuit iuxta signis exstantibus asper antiquus crater;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 27:1)
Hactenus antiquo signis fulgentibus aere, summus inaurato crater erat asper acantho.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:7)
Plerumque cum ab opere cessant et de loco decedunt, gravia hominum ambitusque damna relinquunt, ut laboris vacuitatem, vicos sine vita, nonnullas naturales copias exhaustas, silvas excisas, agriculturam locique pastionem ad inopiam redactas, crateres, colles absumptos, flumina polluta et nonnullas sociales operas, quae sustineri iam non possunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:8)
rex ipse Coos aestuantem murices laenam revulsa dissipabat fibula, gemmas virentes et lapillos sutiles insigne frontis exuebat vinculum, turpi capillos inpeditus pulvere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium43)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)

SEARCH

MENU NAVIGATION