라틴어 문장 검색

cum deinde Q. Fabius Maximus dictator adversus Hannibalem missus nollet acie cum eo confligere, ne contra ferocem tot victoriis hostem territos adversis proeliis milites pugnae committeret, et opponendo se tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius magister equitum, ferox et temerarius, criminando dictatorem tamquam segnem et timidum effecit ut populi iussu aequaretur ei cum dictatore imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha7)
postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 353:2)
orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 485:2)
id cum fessi diurnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 52:2)
Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 541:1)
et bellum quidem ita gestum esse ut ne fortunam quidem quisquam criminari possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 742:3)
etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 500:1)
id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 65:2)
pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum vias in unum diem contulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 157:2)
sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 161:1)
eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 244:1)
quia nolebam ex me morem progigni malum, erum ut servos criminaret apud erum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5114)

SEARCH

MENU NAVIGATION