라틴어 문장 검색

Non didici geometrias, critica et alogias nenias, sed lapidarias litteras scio, partes centum dico ad aes, ad pondus, ad nummum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:18)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)
Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 8:1)
amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:5)
critica ratio erga novum paradigma novasque potestatis formas quae a technologia manant;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:6)
Fides sensum criticum excitat quatenus impedit quominus inquisitio suis satietur formulis et praestat ut intellegat naturam usque maiorem esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:6)
Facete!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 342)
Facete, lepide, laute;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 189)
Mulier commoda et Faceta haec meretrix.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 231)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 632)
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leviter curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 118)
facetus pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.16)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.2)
forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.21)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION