라틴어 문장 검색

Certe potentia bene merendi verus est et legitimus ambitionis finis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:5)
stratagemata praelatorum, quibus utuntur ad ambitionem propriam et lucrum;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:22)
Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:10)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
Militem autem deligere qui ambitione vacet perinde est acsi calcaribus eum spolies.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:4)
Ex ambitionibus minus est nociva cupiditas praevalendi in rebus maioribus quam se immiscendi rebus omnibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:2)
Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:11)
Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장37)
Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장42)
Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장5)
Paulinum consularem uirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:5)
ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:14)
scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:2)
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 26:2)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION