라틴어 문장 검색

quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:2)
non enim cristas volnera facere, et per picta atque aurata scuta transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem, ubi res ferro geratur, cruentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 573:1)
ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale, - ut ipsam mensam cruentares hospitis sanguine?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 101:1)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)
gladius in acie cruentatus non est Gallico bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:5)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION