라틴어 문장 검색

in solam cruor hic servetur harenam.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:135)
infectos caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장15)
nisu tamen corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장8)
ceterae ad noctem cruore hostium satiatae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장7)
mox ubi sanguis in artus extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장5)
id foedus arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장6)
nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas habebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장6)
porrectisque utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit, humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus' inquit 'Iovi liberatori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 35장3)
ceterum multo suorum cruore pulsus Caecina, et nox parandis operibus absumpta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장6)
is balineas abluendo cruori propere petit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장11)
simul cruor et strues corporum, iuxta scorta et scortis similes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장6)
contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore foedare suprema victis solacia amplectebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장7)
fugit cruorem vestemque infectam sanguine, quo feminae per mensis exolvuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장20)
Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:10)
et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION