라틴어 문장 검색

aliquis etiam cruribus tumor est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장4)
Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장6)
At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장24)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장23)
— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장5)
Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장261)
Atque hoc quoque malo fere corpora senior temptantur aut quae mali habitus sunt, sed in cruribus maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장103)
Fit maxime in pedibus et cruribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장125)
Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장126)
eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장172)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장10)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장11)
Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transversum a superioribus visceribus intestina discernit, violare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장12)
In ceteris vero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장15)
Quemadmodum autem venae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum venero ad crurum varices, dicam (31).
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장275)

SEARCH

MENU NAVIGATION