라틴어 문장 검색

In cruce custodit tempore noctis eques.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:5)
Vir meus inplebit in cruce furis honus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:19)
uin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim?
(아풀레이우스, 변명 53:6)
At ego ut eram etiam nunc humi proiectus, inanimis, nudus et frigidus et lotio perlitus, quasi recens utero matris editus, immo vero semimortuus, verum etiam ipse mihi supervivens et postumus, vel certe destinatae iam cruci candidatus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:3)
ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse sed saevitia cruci me reservasse.
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:21)
"Optimi cives, quam latronem, istum miserorum pignorum meorum peremptorem cruci affigatis, permittite corpora necatorum revelari, ut et formae!"
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:5)
"Nec sectae collegii nec mansuetudini singulorum ac ne meae quidem modestiae congruit pati vos ultra modum delictique saevire terminum, nec feras nec cruces nec ignes nec tormenta ac ne mortis quidem maturatae festinas tenebras accersere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:5)
Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:3)
Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae, viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis linteae vestis candore puro luminosi, illae limpido tegmine crines madidos obvolutae, hi capillum derasi funditus verticem praenitentes, magnae religionis terrena sidera, aereis et argenteis, immo vero aureis etiam sistris argutum tinnitum constrepentes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:1)
crucis morte damnatus aspera.
(ARCHIPOETA, I84)
cum creator in cruce patitur,
(ARCHIPOETA, I85)
signo crucis muniens frontem, vultus, pectus
(ARCHIPOETA, V3)
Eodem anno Aethelwulfus praefatus venerabilis rex decimam totius regni sui partem ab omni regali servitio et tributo liberavit, in sempiternoque graphio in cruce Christi, pro redemptione animae suae et antecessorum suorum, uni et trino Deo immolavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:1)
inter quae dedit etiam non parvam illius sanctissimae ac venerabilissimae crucis partem, in qua Dominus noster Iesus Christus pro universali hominum salute pependit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 71 74:4)
Nam primo illo testimonio scripto, confestim legere et in Saxonica lingua interpretari, atque inde perplures instituere studuit, ac veluti de illo felici latrone cautum est, Dominum Iesum Christum, Dominum suum, immoque omnium, iuxta se in venerabili sanctae Crucis patibulo pendentem cognoscente;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION