라틴어 문장 검색

Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 8:1)
Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel ex reprimentibus];
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:2)
tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 3:2)
Si uero in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:1)
In hoc tonderi ad cutem necessarium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 9:2)
ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:2)
- Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 1:3)
in uentrem cubandi dulcedo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:3)
Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 55:1)
Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 6:1)
Sed ante tonderi ad cutem conuenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:2)
- His aluus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:5)
postero die, si uehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:2)
Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:2)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque ualentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION