라틴어 문장 검색

unde critici culpant hoc loco Vergilium, dicentes incongruum esse figmentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 832)
nam culpat suam inertiam, quod non ante Romam ierit et sit usus puer libertate, qua uti coepit provectioris aetatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 277)
modo tamen ideo ait 'sparge marite nuces', ut eum culparet infamiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2910)
alii hoc loco cum Amore matrem Venerem culpari volunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 477)
nam cum omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 244)
idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a ple- risque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, quia a naturali ordine sunt remota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2298)
et multi hoc loco culpant Ver- gilium, quod in unum coegit quattuor librorum propositionem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1773)
nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:3)
postremo imperavi egomet mihi omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:4)
ita fit ut is assentatoribus patefaciat auris suas maxime, qui ipse sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:4)
nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 125:4)
Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:9)
Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
eam si admirabilem dixi quom eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter me ad pedes abiecissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 2:4)
quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION