라틴어 문장 검색

Sunto enim pauciores qui multum profundunt et parum lucrantur, plus illi atterent statum quam multo plures qui maiore parsimonia degunt, pecunias autem congerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:7)
Probo etiam cumulos parvos, instar eorum quos talpae erigunt (quales in ericetis campestribus esse solent), alios serpillo, cariophyllatis minoribus alios, alios chamaedri quae florem praebet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium, alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus suavibus et bellis consitos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:10)
Pars etiam cumulorum habet in vertice frutices.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:11)
sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장14)
Inter omnes priscae auctoritatis viros, qui Pythagora duce puriore mentis ratione viguerunt, constare manifestum est, haude quemquam in philosophiae disciplinis ad cumulum perfectionis evadere, nisi cui talis prudentiae nobilitas quodam quasi quadruvio vestigatur, quod recte intuentis sollertiam non latebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:1)
Est enim duodenarii medietas vj pars tertia iiij pars quarta iij pars sexta ij pars duodecima j omnisque hic cumulus redundat in xvj et totius corporis sui multitudinem vincunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:7)
Ita enim ex longitudine in latitudinem distentus est et in altitudinis cumulum crevit, ut ex aequalibus proficiscens ad aequalia perveniens aequaliter totus sibi conveniens creverit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 1:2)
At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:10)
ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:15)
Aurumne ac uis congesta pecuniae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:5)
At eadem, si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:8)
cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur – officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur.
(카이사르, 아프리카 전기 20:2)
Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 21:1)
ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio.
(카이사르, 아프리카 전기 87:2)
Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.
(카이사르, 아프리카 전기 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION