라틴어 문장 검색

quippei cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 22:2)
sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:21)
"et tamen illud perdidit infelix totum nihil, ultimus autem aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III85)
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus accidere ex una scintilla incendia passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:5)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 13:1)
quod quidem summus Homericae laudis cumulus est, quod, cum ita a plurimis adversus eum vigilatum sit, coactaeque omnium vires manum contra fecerint, Ille velut pelagi rupes inmota resistit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 1:3)
Cumulo vos deesse virorum Non pudet et bustis interque cadavera quaeri?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:23)
Ut primum, cumulo crescente, cadavera murum Admovere solo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:43)
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem Undarum non passa ruit, tum flumine toto Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:6)
Tu, Caesar, in alto Caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:60)
Cernit propulsa cruore Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles Corpora, depressos in tabem spectat acervos, Et Magni numerat populos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:39)
quamvis elisus ab Austro, Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:11)
Qui super ingentes cumulos involvit arenae, Atque operit tellure viros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:44)
Spumeus accenso non sic exundat aheno Undarum cumulis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION