라틴어 문장 검색

tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:6)
Lucreti poemata, ut scribis, ita sunt, multis luminibus ingeni, inultae tamen artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 3:1)
tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:2)
tum demum ac tunc quoque Lente cunctanterque veniunt, nec tamen permanent, sed ante finem recedunt, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 2:3)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
Ut venit, 'Destinatum est' inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 5:1)
Non satis est, quod vos habui sine pondere testis, Et mecum lusos ridet inulta deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 312)
tum facies opera, ne sit inulta, tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:246)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
"verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권413)
nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 40:2)
scilicet alma Themis non talia liquit inulta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:2)
"At non impune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae" inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:5)
Excipit hunc Nessus "neque enim moriemur inulti" secum ait et calido velamina tincta cruore dat munus raptae velut inritamen amoris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 12:11)
Tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Iove Callirhoe natis infantibus annos neve necem sinat esse diu victoris inultam, Iuppiter his motus privignae dona nurusque praecipiet facietque viros inpubibus annis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION