라틴어 문장 검색

et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:36)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Et quamuis species huius tenebrescat eorum Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem Exerit et proprio non est fraudata decore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:2)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:102)
Illic lynx, tanta luminis limpiditate vigebat, ut ejus respectu lippire caetera animalia viderentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:169)
Et ut, respectu potentiae divinae, meam potentiam impotentem esse cognoscas, meum effectum scias esse defectum, meum vigorem, vilitatem esse perpendas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:97)
Et cum de praedictis tractare non sit mei officii, tamen ad haec sermonem evagari permisi, ut respectu superlativae Dei potentiae, meam potentiam diminutam esse non dubites.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:115)
Haec est verum peregrinationis remedium, solum humanae calamitatis solatium, humanae noctis lucifer singularis, tuae miseriae redemptio specialis, cujus aciem nulla aeris caligo confundit, non densitas terrae operam ejus offendit, non altitudo aquae respectum ejus obtundit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:36)
Curarum geminus turbo sic turbat avarum;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:7)
Collocatis itaque tentoriis, dux de regno Hungariae reductus, et suis restitutus est, referens quantam ei rex curam et honorem exhibuerit, et omnia, quae cum rege et principibus ejus pactus sit, et quomodo frater ejus Baldewinus a rege in obsidem cum uxore et familia requisitus sit, donec populus cum silentio et pace transeat, alio qui nullam sibi dari licentiam transeundi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:2)
Qui vehementer coepit reniti et contradicere, donec dux haesitatione illius turbatus, constituit, ut ille curam exercitus Dei gereret, et ipse pro fratribus obses fieri non dubitaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:4)
Ab hinc et deinceps pervigili cura totus sollicitatur exercitus Christianorum, die ac nocte, armis et apparatu providus, usque ad hanc horam, quam ex captivi promissione Solymani copias ab Alpibus innumerabiles ebullire didicerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:9)
Quam vallatam navali obsidione et expugnatam in virtute suorum apprehendit, nil auxilii et respectus de omnibus quae acquisierat, Christianis confratribus, [0473A] Antiochiae considentibus, conferens aut impertiens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:10)
Nunc ad hanc curam et angustiam profertur sententia episcopi, quae in hoc [0473C] modo fuit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION