라틴어 문장 검색

"sorori necdum maritus, fratri necdum curator, curatori necdum satisdator inventus est."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 8:5)
et tribuni, id quod erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus incommode adversarentur, haud sane tetendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 91:2)
quod primo velut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est, unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacn Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione si operae illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 173:1)
ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 192:1)
post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 55:1)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
consulem T. Quinctium ita habito dilectu, ut eos fere legeret, qui in Hispania aut Africa meruissent, spectatae virtutis milites, properantem in provinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 97:1)
quodque ad ludorum curatores attinet, ne palma detur quoiquam artifici iniuria neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS18)

SEARCH

MENU NAVIGATION