라틴어 문장 검색

Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iovis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:8)
Qui ius igitur iurandum violat, is Fidem violat, quam in Capitolio vicinam Iovis optimi maximi, ut in Catonis oratione est, maiores nostri esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:9)
Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum hoste servanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:1)
cum hoc nec fides debet nec ius iurandum esse commune.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:6)
Nullum enim vinculum ad astringendam fidem iure iurando maiores artius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:4)
Id indicant leges in duodecim tabulis, indicant sacratae, indicant foedera, quibus etiam cum hoste devincitur fides, indicant notiones animadversionesque censorum, qui nulla de re diligentius quam de iure iurando iudicabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 144:5)
At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinxit iuravitque se illum statim interfecturum, nisi ius iurandum sibi dedisset se patrem missum esse facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:7)
Tantum temporibus illis ius iurandum valebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:10)
Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:1)
reditu enim in castra liberatum se esse iure iurando interpretabatur, non recte;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:5)
C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:1)
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit curiatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:1)
Post eum Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:1)
Sed cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit iussusque regnare legem de imperio suo curiatam tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 59:1)
quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 7 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION