라틴어 문장 검색

In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
quod plurima in historia nostra captui vulgari, aut etiam cuivis intellectui (rebus praesentibus assuefacto), videbuntur curiosae cujusdam et inutilis subtilitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:2)
Modulos vero ineptos mundorum et tanquam simiolas, quas in philosophiis phantasiae hominum extruxerunt, omnino dissipandas edicimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:11)
Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum varietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:3)
multo minus superstitiosas aut curiosas, quales naturalis magiae scriptores (homines levissimi, et in rebus tam seriis quales nunc agimus vix nominandi) ubique ostentant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 289:4)
Atque loca quod attinet, (licet in scholis hujusmodi res valeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:4)
Etenim et quaerere et optare non inepte, pars scientiae est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:7)
(Nam de sale inepta ratio est, sed introducta ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:7)
Invaluit tam apud parentes quod paedogogos et famulos mos quidem ineptus aemulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:17)
Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:7)
Verum, missis istis rebus curiosis (licet non indignis quae in considerationem veniant, sed loco idoneo), tractabimus hac tria:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:2)
Vir curiosus et se alienis rebus immiscens ut plurimum invidus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:2)
non est curiosus quin idem sit malevolens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:7)
exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:24)
Orationes prolixae et curiosae aeque expeditioni negotiorum conveniunt ac toga praeloga, terram verrens, cursui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION