라틴어 문장 검색

decem novem cohortes, quinque alae, ingens Maurorum numerus aderat, per latrocinia et raptus apta bello manus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장3)
praemissi centuriones qui Maurorum animos Vitellio conciliarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장6)
illi raptim vecti obscuro adhuc coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장2)
hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque cursorem eius generis, qui hemerodromoe vocantur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam celerrimo opus esse auxilio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit, ut Naso scripsit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 52장 1:1)
in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuuentute, produxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:1)
numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:4)
Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus esset poenae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 2:1)
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 9장 2:1)
ille, velut refugi quem contigit improba Mauri lancea sanguineus vasto leo murmure fertur
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 621:1)
"in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III32)
sed omnes noverunt Mauri atque.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI170)
siccus petasunculus et vas pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII54)
hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X61)
quot longa viros exorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X95)

SEARCH

MENU NAVIGATION